Hyginus Fabulae, 9, 53, 55. Leto.
— translation RTMacfarlane
9. niobe.
Amphion et Zetus Iouis et Antiopes Nyctei filii iussu Apol- 9.1.1
linis Thebas muro circumcinxerunt usque ad †semedustum,
Laiumque Labdaci regis filium in exsilium eiecerunt, ipsi ibi
regnum obtinere coeperunt.
Amphion in coniugium Niobam 2.1
Tantali et Diones filiam accepit, ex qua procreauit liberos septem
totidemque filias; quem partum Niobe Latonae anteposuit,
superbiusque locuta est in Apollinem et Dianam quod illa cincta
uiri cultu esset, et Apollo uestem deorsum . . . . . . atque crinitus, 5
et se numero filiorum Latonam superare.
ob id Apollo filios eius 3.1
in silua uenantes sagittis interfecit [in monte Sipylo], et Diana filias
in regia sagittis interemit praeter Chloridem. at genetrix liberis
orba flendo lapidea facta esse dicitur in monte Sipylo, eiusque hodie
lacrimae manare dicuntur. 5
Amphion autem cum templum Apol- 4.1
linis expugnare uellet, ab Apolline sagittis est interfectus.
53. Asterie
asterie.
Iouis cum Asterien Titanis filiam amaret, illa eum contemp- 53.1.1
sit; a quo in auem ὄρτυγα commutata est, quam nos coturnicem
dicimus, eamque in mare abiecit, et ex ea insula est enata quae
Ortygia est appellata.
haec mobilis fuit; quo postea Latona ab 2.1
Aquilone uento delata est iussu Iouis, tu
55. tityus.
Latona quod cum Ioue concubuerat, Iuno Tityo Terrae filio 55.1.1
immani magnitudine iusserat ut Latonae uim afferret; qui cum
conatus esset, a Ioue fulmine est interfectus. qui nouem iugeribus
ad inferos exporrectus iacere dicitur, et serpens ei appositus est
qui iecur eius exesset, quod cum luna recrescit.